Ursus Vulpem docet
Page 1
Uno die Vulpes Ursum vidit. Ursus equum ceperat et ad edendum paravit.
Page 2
Vulpes frustum equinae sumere voluit, sed Ursus a carne eam prohibuit.
Page 3
Vulpes rogavit, “cur carnem mecum dividi non vis, Urse?” Ursus dixit, “Quia callida es, Vulpes. Technae tuae mihi minime placent.“
Page 4
Tum Ursus risit, “Visne”, inquite “equum capiendum discere?” Vulpes curiosa fuit, quia technas novas ediscere voluit.
Page 5
Ursus dixit, “Primum, equum dormientem invenire debes. Tum caudam tuam ad caudam equi astringere opus est. Oportet tibi confirmare nodum fortem esse.
Page 6
Iterum dixit Ursus, “caudis vostris constrictis, crus equi mordere debes, sed fortiter morde!” Postremum Ursus dixit, “Itaque equus capi potest.”
Page 7
Igitur Vulpes equum dormientem quaerebat. Denique prope viam talem invenit.