Puer qui "Lupus” clamabat
Page 1
Aliquando puer nomine Joe erat. Pastor erat et oves vici curabat. Pater eius dixit, “Si lupus veniet, ad vicum corre et clama, “Lupus! Lupus!”
Page 2
Puero ioci placebant et saepe mentiebatur.
Page 3
Uno die Joe ad vicum cucurrit clamans, “Lupus! Lupus! Lupi oves aggrediuntur.”
Page 4
Agricolae pectines rutraque ceperunt. Ad pratum cucurrerunt lupos fugendos.
Page 5
Sed oves tutae herbas edebant. Joe ridebat, “Ha! Ha! Hic iocus fuit. Nullus lupus est.” Agricolae irati ad vicum redierunt.
Page 6
Post aliquot hebdomades Joe per vicum iterum cucurrit et clamavit, “Lupus! Lupus! Lupi oves aggrediuntur!” Sed agricolae ei non crediderunt. Joe autem dixit, “Verum est! Lupi in prato sunt.” Agricolae pectines rutraque ceperunt et ad pratum cucurrerunt.
Page 7
Iterum Joe mentitus est. Nulli lupi in prato fuerunt. Iterum agricolas derisit. Postero die multi fameque pressi lupi in pratum venerunt. Joe a prato currens venit “Lupus! Lupus! Lupi oves aggrediuntur!”